Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant ; quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur ; qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens (...)
Read more